Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 2]
Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare. 685
PAMPHILUS
Mysis.
MYSIS
Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers.
PAMPHILUS
Quid est?
MYSIS
Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias:
 
Videre ait te cupere.
PAMPHILUS
Vah, perii: hoc malum integrascit.
 
Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier?
 
Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit. 690
CHARINUS
Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset.
DAVUS
Age si hic non insanit satis sua sponte instiga.
MYSIS
Atque edepol
 
Ea res est: proptereaque nunc misera in maerore est.
PAMPHILUS
Mysis,
 
Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum;
 
Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines. 695
 
Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeant
 
Qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo.
MYSIS
Resipisco.
PAMPHILUS
Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est.
← Önceki Perde 4 · 5 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme