Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 5]
Ut quimus aiunt, quando ut volumus non licet. 805
CRITO
Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit?
MYSIS
Utinam.
CRITO
An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli:
 
Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem:
 
Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror:
 
Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem 810
 
Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile
 
Aliorum exempla commonent: simul arbitror
 
Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere
 
Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent
 
Me sycophantam, hereditates persequi, 815
 
Mendicum: tum ipsam despoliare non licet.
MYSIS
O optime hospes pol Crito antiquum obtines.
CRITO
Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam.
MYSIS
Maxime.
DAVUS
Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.
← Önceki Perde 4 · 15 / 15 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme