Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Quid sciam?
DAVUS
Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri
 
Ut sciret haec quae voluimus.
MYSIS
Praediceres.
DAVUS
Paullum interesse censes ex animo omnia,
 
Ut fert natura, facias an de industria? 795
[Textpart 5]
In hac habitasse platea dictum est Chrysidem
CRITO
Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias
 
Potius quam in patria honeste pauper viveret.
 
Eius morte ea ad me lege redierunt bona.
 
Sed quos perconter video. Salvete. 800
MYSIS
Obsecro 800
 
Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis?
 
Is est.
CRITO
O Mysis, salve.
MYSIS
Salvus sis Crito.
CRITO
Itan Chrysis? hem.
MYSIS
Nos quidem pol miseras perdidit.
CRITO
Quid vos? quo pacto hic? satin recte?
MYSIS
Nosne? Sic
← Önceki Perde 4 · 14 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme