Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Attatae!
DAVUS
Mirum vero impudenter mulier si facit 755
 
Meretrix.
CHREMES
Ab Andria est haec quantum intelligo.
DAVUS
Adeon videmur vobis esse idonei
 
In quibus sic illudatis?
CHREMES
Veni in tempore.
DAVUS
Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua:
 
Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco. 760
MYSIS
Di te eradicent: ita me miseram territas.
DAVUS
Tibi ego dico annon?
MYSIS
Quid vis?
DAVUS
At etiam rogas?
 
Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi.
MYSIS
Tu nescis?
DAVUS
Mitte id quod scio: dic quod rogo.
MYSIS
Vestri. 765
DAVUS
Cuius nostri? 765
MYSIS
Pamphili. 765
DAVUS
Hem, quid? Pamphili? 765
← Önceki Perde 4 · 11 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme