Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 3

[Textpart 3]
Irae sunt inter Glycerium et gnatum.
CHARINUS
Audio.
SIMO
Ita magnae ut sperem posse avelli.
CHARINUS
Fabulae.
SIMO
Profecto sic est.
CHARINUS
Sic hercle ut dicam tibi:
 
Amantium irae amoris integratio est. 555
SIMO
Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur,
 
Dumque eius libido occlusa est contumeliis,
 
Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis
 
Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
 
Uxorem demus: spero consuetudine et 560
 
Coniugio liberali devinctum Chreme
 
Dein facile ex illis sese emersurum malis.
CHARINUS
Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror
 
Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti.
SIMO
Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris? 565
CHARINUS
At istuc periclum in filia fieri grave est.
SIMO
Nempe incommoditas denique huc omnis redit:
 
Si eveniat quod Di prohibeant, discessio.
← Önceki Perde 3 · 7 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme