Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 3

[Textpart 4]
Herum fefelli; in nuptias conieci herilem filium;
DAVUS
Feci hodie ut fierent insperante hoc atque invito Pamphilo. Hem
 
Astutias! quod si quiessem nihil evenisset mali.
 
Sed eccum video ipsum: occidi. 605
 
Utinam mihi esset aliquid hic quo me nunc praecipitem darem.
[Textpart 5]
Ubi illic est scelus qui me perdidit?
DAVUS
Perii.
PAMPHILUS
Atque hoc confiteor mihi
 
Iure obtigisse; quandoquidem tam iners tam nulli consili
 
Sum. Servon fortunas meas me commisisse futili?
 
Ergo pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. 610
DAVUS
Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum.
PAMPHILUS
Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon velle me modo
 
Qui sum pollicitus ducere? Qua fiducia id facere audeam?
 
Nec quid me nunc faciam scio.
DAVUS
Nec quid me; atque id ago sedulo.
 
Dicam aliquid iam inventurum ut huic malo aliquam producam moram. 615
PAMPHILUS
Ohe.
DAVUS
Visus sum.
PAMPHILUS
Ehodum bone vir quid ais? viden me consiliis tuis
← Önceki Perde 3 · 11 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme