Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 3

[Textpart 4]
Quidnam audio?
SIMO
Gnatam ut det oro, vixque id exoro.
DAVUS
Occidi.
SIMO
Hem,
 
Quid dixisti?
DAVUS
Optime inquam factum.
SIMO
Nunc per hunc nulla est mora.
CHARINUS
Domum modo ibo: ut apparentur dicam: atque huc renuntio.
SIMO
Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias— 595
DAVUS
Ego vero solus.
SIMO
corrigere mihi gnatum porro enitere.
DAVUS
Faciam hercle sedulo.
SIMO
Potes nunc dum animus irritatus est.
DAVUS
Quiescas.
SIMO
Age igitur ubi nunc est ipsus?
DAVUS
Mirum ni domi est.
SIMO
Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi.
DAVUS
Nullus sum.
 
Quid causae est quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? 600
 
Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia:
← Önceki Perde 3 · 10 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme