Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Ducas volo hodie uxorem: tu, ducam, inquies:
DAVUS
Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia
 
Quae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient, 390
 
Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes
 
Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris
 
Haec quae facis ne is mutet suam sententiam.
 
Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat.
 
Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus 395
 
Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat.
 
Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris:
 
Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni.
PAMPHILUS
Itan credis?
DAVUS
Haud dubium id quidem est.
PAMPHILUS
Vide quo me inducas.
DAVUS
Quin taces?
PAMPHILUS
Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est: 400
 
Nam pollicitus sum suscepturum.
DAVUS
O facinus audax!
PAMPHILUS
Hanc fidem
 
Sibi me obsecravit qui se sciret non deserturum ut darem.
← Önceki Perde 2 · 9 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme