Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 2

[Textpart 1]
Reddidisti animum.
PAMPHILUS
Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia,
 
Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi:
 
Ego id agam qui mihi ne detur. 335
CHARINUS
Sat habeo. 335
PAMPHILUS
Davom optume 335
 
Video cuius consilio fretus sum.
CHARINUS
At tu hercle haud quidquam mihi;
 
Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin’ hinc?
BYRRHIA
Ego vero ac libens.
[Textpart 2]
Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum,
DAVUS
Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio?
CHARINUS
Laetus est nescio quid. 340
PAMPHILUS
Nihil est: nondum haec rescivit mala. 340
DAVUS
Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias—
CHARINUS
Audin’ tu illum?
DAVUS
toto me oppido exanimatum quaerere.
 
Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam?
CHARINUS
Cessas adloqui?
DAVUS
Abeo.
← Önceki Perde 2 · 4 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme