Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 2

[Textpart 6]
Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi.
SIMO
Quidnam est?
DAVUS
Puerile est.
SIMO
Quid est?
DAVUS
Nihil.
SIMO
Quin dic quid est?
DAVUS
Ait nimium parce facere sumptum. 450
SIMO
Mene? 450
DAVUS
Te. 450
 
Vix, inquit, drachmis est obsonatum decem:
 
Num filio videtur uxorem dare?
 
Quem, inquit, vocabo ad coenam meorum aequalium
 
Potissimum nunc? et, quod dicendum hic siet,
 
Tu quoque perparce nimium. Non laudo. 455
SIMO
Tace. 455
DAVUS
Commovi.
SIMO
Ego istaec recte ut fiant videro.
 
Quidnam hoc rei est? quid hic vult veterator sibi?
 
Nam si hic mali est quicquam, hem illic est huic rei caput.
← Önceki Perde 2 · 13 / 13 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme