Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 2

[Textpart 6]
Portare, et ea me hic restitisse gratia.
SIMO
Quid Davus narrat?
DAVUS
Aeque quicquam nunc quidem.
SIMO
Nihilne? hem. 435
DAVUS
Nihil prorsus. 435
SIMO
Atqui expectabam quidem. 435
DAVUS
Praeter spem evenit: sentio: hoc male habet virum.
SIMO
Potin es mihi verum dicere?
DAVUS
Nihil facilius.
SIMO
Num illi molestae quippiam hae sunt nuptiae
 
Huiusce propter consuetudinem hospitae?
DAVUS
Nihil hercle: aut, si adeo, bidui est aut tridui 440
 
Haec sollicitudo: nosti: deinde desinet.
 
Etenim ipsus secum recta reputavit via.
SIMO
Laudo.
DAVUS
Dum licitum est ei, dumque aetas tulit,
 
Amavit: tum id clam: cavit ne umquam infamiae
 
Ea res sibi esset, ut virum fortem decet: 445
 
Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit.
SIMO
Subtristis visus est esse aliquantulum mihi.
← Önceki Perde 2 · 12 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme