Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Mansuetique animi officia. Quid multis moror?
SIMO
Egomet quoque eius causa in funus prodeo, 115
 
Nihil suspicans etiam mali.
SOSIA
Hem, quid est?
SIMO
Scies.
 
Effertur: imus. Interea inter mulieres
 
Quae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam,
 
Forma.
SOSIA
Bona fortasse.
SIMO
Et vultu, Sosia,
 
Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra. 120
 
Quia tum mihi lamentari praeter caeteras
 
Visa est, et quia erat forma praeter caeteras
 
Honesta et liberali, accedo ad pedisequas;
 
Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis.
 
Percussit illico animum: at at! hoc illud est, 125
 
Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia.
SOSIA
Quam timeo, quorsum evadas.
SIMO
Funus interim
 
Procedit: sequimur: ad sepulcrum venimus:
← Önceki Perde 1 · 6 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme