Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Bona dicere, et laudare fortunas meas
SIMO
Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
 
Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes,
 
Ultro ad me venit unicam gnatam suam 100
 
Cum dote summa filio uxorem ut daret.
 
Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies.
SOSIA
Quid obstat cur non verae fiant?
SIMO
Audies.
 
Fere in diebus paucis quibus haec acta sunt
 
Chrysis vicina haec moritur. 105
SOSIA
O factum bene! 105
 
Beasti; metui a Chryside.
SIMO
Ibi tum filius
 
Cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
 
Curabat una funus, tristis interim,
 
Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi.
 
Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinis 110
 
Causa, mortem huius tam fert familiariter:
 
Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri?
 
Haec ego putabam esse omnia humani ingeni
← Önceki Perde 1 · 5 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme