Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Accepit conditionem, dein quaestum occipit.
SIMO
Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium 80
 
Perduxere illuc secum ut una esset meum.
 
Egomet continuo mecum, Certe captus est,
 
Habet. Observabam mane illorum servulos
 
Venientes aut abeuntes: rogitabam, Heus puer,
 
Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? Nam Andriae 85
 
Illi id erat nomen.
SOSIA
Teneo.
SIMO
Phaedrum, aut Cliniam
 
Dicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simul
 
Amabant. Eho, quid Pamphilus? Quid? symbolam
 
Dedit, coenavit. Gaudebam. Item alio die
 
Quaerebam: comperiebam nihil ad Pamphilum 90
 
Quidquam attinere. Enimvero spectatum satis
 
Putabam, et magnum exemplum continentiae.
 
Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi,
 
Neque commovetur animus in ea re tamen,
 
Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum. 95
 
Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
← Önceki Perde 1 · 4 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme