Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam.
SOSIA
Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio
 
Quasi exprobratio est immemoris benefici.
 
Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. 45
SIMO
Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi;
 
Quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
SOSIA
Cur simulas igitur?
SIMO
Rem omnem a principio audies;
 
Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum
 
Cognosces, et quid facere in hac re te velim. 50
 
Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia,
 
Liberius vivendi fuit potestas: nam antea
 
Qui scire posses, aut ingenium noscere,
 
Dum aetas, metus, magister, prohibebant?
SOSIA
Ita est.
SIMO
Quod plerique omnes faciunt adolescentuli, 55
 
Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
 
Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:
 
Horum ille nihil egregie praeter caetera
 
Studebat: et tamen omnia haec mediocriter.
← Önceki Perde 1 · 2 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme