Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier.
DAVUS
Bona verba, quaeso.
SIMO
Irrides: nil me fallis. Edico tibi
 
Ne temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum. Cave. 205
[Textpart 3]
Enimvero, Dave, nil loci est segnitiae neque socordiae,
DAVUS
Quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:
 
Quae si non astu providentur me aut herum pessum dabunt.
 
Nec quid agam certum est: Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
 
Si illum relinquo eius vitae timeo: sin opitulor huius minas; 210
 
Cui verba dare difficile est. Primum iam de amore hoc comperit:
 
Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam.
 
Si senserit perii: aut si lubitum fuerit causam ceperit,
 
Quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit.
 
Ad haec mala hoc mihi accedit etiam: haec Andria, 215
 
Si ista uxor sive amica est, gravida e Pamphilo est.
 
Audireque eorum est operae pretium audaciam:
 
Nam inceptio est amentium haud amantium:
 
Quicquid peperisset decreverunt tollere:
 
Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam, 220
 
Civem Atticam esse hanc. Fuit olim hinc quidam senex,
← Önceki Perde 1 · 12 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme