Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat.
SIMO
Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam. 190
DAVUS
Hoc quid sit?
SIMO
Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
DAVUS
Ita aiunt.
SIMO
Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum
 
Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.
DAVUS
Non hercle intelligo.
SIMO
Non? hem!
DAVUS
Non: Davus sum, non Oedipus.
SIMO
Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui. 195
DAVUS
Sane quidem. 195
SIMO
Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
 
Fallaciae conari quo fiant minus,
 
Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus,
 
Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem,
 
Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam. 200
 
Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem?
DAVUS
Immo callide;
 
Ita aperte ipsam rem modo locutus nil circuitione usus es.
← Önceki Perde 1 · 11 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme