Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio, 180
DAVUS
Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi,
 
Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
 
Astute.
SIMO
Carnufex, quae loquitur?
DAVUS
Herus est, neque provideram.
SIMO
Dave.
DAVUS
Hem, quid est?
SIMO
Ehodum ad me!
DAVUS
Quid hic volt?
SIMO
Quid ais?
DAVUS
Qua de re?
SIMO
Rogas?
 
Meum gnatum rumor est amare. 185
DAVUS
Id populus curat scilicet. 185
SIMO
Hocine agis, an non?
DAVUS
Ego vero istuc.
SIMO
Sed nunc ea me exquirere
 
Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet.
 
Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum:
← Önceki Perde 1 · 10 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme