Kitap 2
ius caeleste Patris non summa intelligit aure,
sed simul et cordis segetem disponit et agri,
ne minus interno niteant praecordia cultu
quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
extirpamus enim sentos de pectore vepres,
1040
ne vitiosa necent germen vitale flagella,
ne frugem segetemque animae spinosa malorum
inpediat sentix scelerum peccamine crebro,
glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis
marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus
1045
flagret et effetis urat charismata venis,
denique ne iecoris detrita in parte relinquat
vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus,
deserat obscenisque avibus permittat edendam,
et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
1050
talis nostrorum sollertia centiplicatos
agrorum rediget fructus, quibus acrius instat,
nec metuit ne congestum populetur acervum
curculio vel nigra cavis formica recondat.
sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris:
1055