Kitap 2
cernis ut una via est multis anfractibus errans,
talem passa ducem qui non sinat ire salutis
ad Dominum, sed mortis iter per devia monstrat,
devia picta bonis brevibus, sed fine sub ipso
tristia et in subitam praeceps inmersa Charybdem?
900
ite procul, gentes! consortia nulla viarum
sunt vobis cum plebe Dei; discedite longe
et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille
praevius infernae perplexa per avia noctis!
at nobis vitae Dominum quaerentibus unum
905
lux iter est et clara dies et gratia simplex.
spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris,
ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae,
nec currunt pariter capta et capienda voluptas.
ultima legati defleta dolore querella est
910
Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis
virginibus castisque choris alimenta negentur,
Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes,
hinc ait et steriles frugescere rarius agros
et tristem saevire famem, totumque per orbem
915