Kitap 2
mens hominum saevo vivens captiva tyranno,
haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti
casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat
hisce viis quas vos teritis, qui numina multa
880
et portenta deum summum numerosa putatis,
simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam
ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse
sublimem dextro celsa ad fastigia clivo,
prima viae facies inculta, subhorrida, tristis,
885
difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis
praedita divitiis et abundans luce perenni,
et quae praeteritos possit pensare labores,
multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra
centifidum confundit iter; trahit inde sophistas
890
barbatos, trahit hinc opibus vel honore potentes;
inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit,
instigat bacchantis anus ambage Sibyllae,
involvit mathesi, magicas inpellit in artes,
omine sollicitat, capit augure, territat extis.
895