Kitap 2
sed tantum distant Romana et barbara, quantum
quadrupes abiuneta est bipedi vel muta loquenti;
tantum 1 etiam qui rite Dei praecepta sequuntur,
cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt,
non facit ergo pares in religione tenenda
820
aëris et caeli communio; corpora tantum
gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
nec refert, cuius generis cuiusve figurae
aut cuius meriti: modo sint ut corpora terra
edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
825
artificis quia Patris opus discrimine nullo
influit in medium nec avaro munere currit,
ante datum quam primus homo sordesceret Adam. .
nec vitio utentum restrictum deficit aut se
subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat.
830
haud aliter solis radius, cum luminat omnes
diffuso splendore locos, ferit aurea tecta,
sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat
carceris et rimas et taetra foramina clausi
835