Kitap 1
haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto
hospite regnante crudus stupor aurea finxit,
quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus
multiplices variosque dolos texebat, ut illum,
75
vertere cum vellet pellem faciemque, putarent
esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum,
et nummos fieri et gremium penetrare puellae,
nam quid rusticitas non crederet indomitorum
stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos
80
dedere sueta animum diae rationis egenum?
in quamcumque fidem nebulonis callida traxit
nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem.
successit Iovis imperio corruptior aetas,
quae docuit rigidos vitiis servire colonos.
85
expertes furandi homines hac inbuit arte
Mercurius, Maia genitus; nunc magnus habetur
ille deus, cuius dedit experientia fures,
necnon Thessalicae doctissimus ille magiae
traditur extinctas sumptae moderamine virgae
90
in lucem revocasse animas, Cocytia leti