Kitap 1
credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi
mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto
victima visceribus multa inter vina vorandis.
at te, quae domitis leges ac iura dedisti
455
gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis,
armorum morumque feros mansuescere ritus,
indignum ac miserum est in religione tenenda
hoc sapere, inmanes populi de more ferino
quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur.
460
seu nos procinctus maneat, seu pace quietas
dictemus leges, seu debellata duorum
colla tyrannorum media calcemus in urbe,
agnoscas, regina, libens mea signa necesse est,
in quibus effigies crucis aut gemmata refulget
465
aut longis solido ex auro praefertur in hastis.
hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor
servitium solvit miserabile Constantinus,
cum te pestifera premeret Maxentius aula.
lugebas longo damnatos carcere centum,
470
ut scis ipsa, patres, aut sponsus foedera pactae