Thesauros Literature christian-poetry Contra Symmachum

Contra Symmachum

Contra Symmachum Prudentius b. 348

Kitap 1

 
iura resignasse sursum revolantibus umbris,
 
ast alias damnasse neci penitusque latenti
 
inmersisse chao. facit hoc ad utrumque peritus
 
ut fuerit geminoque armarit crimine vitam; 95
 
murmure nam magico tenues excire figuras
 
atque sepulcrales scite incantare favillas,
 
vita itidem spoliare alios ars noxia novit,
 
artificem scelerum simplex mirata vetustas
 
supra hominem coluit, simulans per nubila ferri 100
 
aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
 
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat
 
Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
 
strenuus exculti dominus quidam fuit agri
 
hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem 105
 
scortator nimius multaque libidine suetus
 
rusticolas vexare lupas interque salicta
 
et densas saepes obscena cubilia inire;
 
indomitum intendens animum semperque paratum
 
ad facinus nunquam calidis dabat otia venis. 110
 
hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
← Önceki Kitap 1 · 10 / 38 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme