Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
solus homo emeruit Domini formabile dextra
 
os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci,
 
quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro 1035
 
contigit, ut Domini manibus tractatus honora
 
arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
 
decrerat quoniam Christum Deus incorrupto
 
admiscere solo, sanctis quod fingere vellet
 
dignum habuit digitis et carum condere pignus. 1040
 
destituit natura quidem destructa coactae
 
telluris formam, mortique obnoxia cessit:
 
sed natura Dei numquam solvenda caducam
 
tellurem nostro vitiatam primitus usu
 
esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset. 1045
 
Christus nostra caro est: mihi solvitur et mihi surgit;
 
solvor morte mea, Christi virtute resurgo.
 
cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur,
 
me video: e tumulo cum iam remeabilis adstat,
 
cerno Deum. si membrorum phantasma meorum est, 1050
 
et phantasma Dei est; mendax in utroque necesse est
 
sit Christus, specie si Christus fallere novit.
← Önceki Metin · 56 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme