Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
aëria, atque ipsam fecundae virginis alvum
 
aëre fallaci nebulisque et nube tumentem;
 
vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant 1015
 
mollia, nervorum pereat textura volantum;
 
omne quod est gestum notus auferat inritus, aurae
 
dispergant tenues, sit fabula quod sumus omnes,
 
et quid agit Christus si me non suscipit? aut quem
 
liberat infirmum si dedignatur adire 1020
 
carnis onus manuumque horret monumenta suarum?
 
indignumne putat luteum consciscere corpus,
 
qui non indignum quondam sibi credidit ipsum
 
pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo
 
nondum viscereo, sed inertis glutine limi 1025
 
inpressoque putres sub pollice duceret artus?
 
tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri,
 
dignatur praepinguis humi conprendere mollem
 
divinis glaebam digitis, nec sordida censet
 
haerentis massae contagia, iusserat ut lux 1030
 
confieret, facta est ut iusserat; omnia iussu
 
imperitante novas traxerunt edita formas:
← Önceki Metin · 55 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme