Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
quam spatium non mensurabile tendit,
 
ergo animam factam, magno et factore minorem
 
maioremque aliis atque omnibus imperitantem, 815
 
corruptela putris nascentem turbida carnis
 
concipit, ac membris tabentibus interfusam
 
participat de faece sua; fit mixta deinde
 
peccandi natura luto cum simplice flatu,
 
sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore, 820
 
conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars,
 
quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas
 
et pessum damnata ruens chaos intret opertum,
 
sit res illa Dei, non abnuo; pars tamen illa
 
haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit, 825
 
nec prior aut senior quam primum plasma putanda est.
 
tunc etenim factam video, cum cordis amici
 
intravit germana domum limique recentis
 
hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula.
 
illa quidem flatus Domini est, sed spiritus et vis 830
 
non est plena Dei, tanto moderamine missa
 
quanto flans voluit flandi servare tenorem.
← Önceki Metin · 45 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme