Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
perpetua, plebem iustorum capta resolve,
 
qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum
 
ut verus summusque Deus mortalia gestet. 775
 
ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit
 
factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
 
finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
 
totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,
 
et totum redimit quem sumpserat, omne reducens, 780
 
quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso.
 
Occurrit dubitans hic dissertator et illud
 
obicit, anne fides capit ut substantia flante
 
inspirata Deo cruciatum sentiat, utque
 
inferni petat ima poli barathroque coquatur? 785
 
crede animam non esse Deum, sed crede creatis
 
maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam,
 
formata est namque ore Dei, quae non erat ante,
 
sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus
 
divinis, et plena Deo similisque creanti, 790
 
non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est,
 
sed factura Dei est; solus de corde Parentis
← Önceki Metin · 43 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme