Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
exiguas rerum species elementaque mundi
 
ex nihilo primum modica et mox grandia sensim
 
crevisse, ex modicis quae consummata videmus? 735
 
ac ne post hominum pastus calcata perirent,
 
neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve
 
muribus in praedam nullo custode iacerent,
 
bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi
 
servarent gravidis procul ostentata canistris. 740
 
sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
 
indignus qui sancta canam? procede sepulcro,
 
Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima
 
audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti,
 
quod, cum te Christus penitus nigrante profundo 745
 
inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis,
 
nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
 
regna tenebrarum tenui distantia fine
 
coniungit superis? ubi Taenara tristia vasto
 
in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille 750
 
amnis inexpletis volvens incendia ripis?
 
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro
← Önceki Metin · 41 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme