Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
centenos simul accubitus iniere sodales,
 
seque per innumeras infundunt agmina mensas,
 
pisciculis—iam crede Deum—saturanda duobus 715
 
et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
 
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant
 
fercula, bis senos micarum molibus inplent
 
post cenam cophinos; crudus conviva resudat
 
congeriem ventris, gemit et sub fasce minister. 720
 
quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
 
quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem
 
condens ex nihilo nulla existente creavit
 
mundum materia? non sicut sculptor ab aeris
 
rudere decoctam consuescit vivere massam, 725
 
sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit,
 
nil erat omne quod est: nil id procedere et esse
 
atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
 
parvum de nihilo primum fuit, addita parvo
 
incrementa modis auxerunt omnia plenis. 730
 
ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi
 
parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum
← Önceki Metin · 40 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme