Metin
aedificata manu? iacet illud nobile templum,
cur iacet? artificis quia dextra solubilis illud
caemcntum struxit resolubile; iure solutum est
515
et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum.
quod fieri recipit, recipit quandoque perire,
si nostrum contra quod sit vis discere templum,
est illud quod nemo opifex fabriliter aptans
conposuit, quod nulla abies pinusve dolata
520
texuit, exciso quod numquam marmore crevit;
cuius onus nullis fultum sublime columnis
fornice curvato tenui super arte pependit,
sed verbo factum Domini; non voce sonora,
sed verbo, quod semper erat. verbum caro factum est.
525
hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu
expugnare volens flagris, cruce, felle petisti,
destructum iacuit poenis vexantibus: esto,
matris enim ex utero quod destrueretur habebat,
sed quod morte brevi materna ex parte solutum est
530
maiestate Patris vivum lux tertia reddit,
vidisti angelicis comitatum coetibus alte