Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae
 
prima fides, nostrisque Pater promiserat olim
 
perspiciendum oculis et legis voce probandum? 375
 
nec solum legis; nam quae iam littera Christum
 
non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi
 
laude referta novis celebrant miracula libris?
 
Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit,
 
pangit et Ausoniae facundia tertia linguae, 380
 
Pilatus iubet ignorans ‘I, scriba, tripictis
 
digere versiculis quae sit subfixa potestas,
 
fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua
 
agnoscat Iudaea legens et Graecia norit
 
et venerata Deum percenseat aurea Roma.’ 385
 
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit,
 
quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu,
 
quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat,
 
organa disparibus calamis quod consona miscent,
 
aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, 390
 
Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum
 
muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur,
← Önceki Metin · 23 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme