Thesauros Literature christian-poetry Apotheosis

Apotheosis

Apotheosis Prudentius b. 348
Bölümler
Metin 1–1084

Metin

 
mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus,
 
haec fore cum veterum cecinissent organa vatum,
 
nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella 235
 
experti, heroum tandem intelleximus orsa
 
priscorum et viso patefacta oracula Christo,
 
haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
 
hoc sequimur: numquam detracto nomine Nati
 
appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam 240
 
Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus
 
Spiritus intersit Natumque Patremque vocare;
 
sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu
 
tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.
 
nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum 245
 
scimus ab innato, vere Pater et sata vere
 
sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.
 
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se
 
sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente
 
nascendi nova materies, ac se Deus ultro 250
 
ediderit natumque sibi se fecerit ipsum,
 
nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt,
← Önceki Metin · 16 / 58 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme