Metin
virtutum ratio variis instructa ministris,
quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis,
quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem
195
latrantemque throno caeli praeponat Anubem?
nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus
dat solium, quamvis olidam persolvat acerram
sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.
consule barbati deliramenta Platonis,
200
consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos
texit Aristoteles torta vertigine nervos,
hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error
circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi
gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se
205
dignetur praestare deus morientibus aequum,
cum ventum tamen ad normam rationis et artis,
turbidulos sensus et litigiosa fragosis
argumenta modis concludunt numen in unum,
cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda
210
volvatur, serventque suos vaga sidera cursus,
non recipit natura hominis, modo quadrupes ille