Şiir 9
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus
dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia,
hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
infulatus concinebat voce, chorda et tympano,
5
spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
facta nos et iam probata pangimus miracula,
testis est orbis, nec ipsa terra quod vidit negat,
comminus Deum docendis proditum mortalibus.
corde natus 1 ex parentis ante mundi exordium,
10
alpha et Q cognominatus, ipse fons et clausula
omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
ipse iussit, et creata, dixit ipse, et facta sunt
terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina,
quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo.
15
corporis formam caduci, membra morti obnoxia
induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
merserat quem 2 lex profundo noxialis Tartaro.
o beatus ortus ille, virgo cum puerpera
edidit nostram salutem feta Sancto Spiritu,
20