Thesauros Literature christian-poetry Cathemerina

Cathemerina

Cathemerina Prudentius b. 348

Şiir 2

 
nutabat inguen saucium,
 
quae corporis pars vilior
 
longeque sub cordis loco
 
diram fovet libidinem.
 
hae nos docent imagines 85
 
hominem tenebris obsitum,
 
si forte non cedat Deo,
 
vires rebelles perdere.
 
erit tamen beatior,
 
intemperans membrum cui 90
 
luctando claudum et tabidum
 
dies oborta invenerit.
 
tandem facessat caecitas,
 
quae nosmet in praeceps
 
diu lapsos sinistris gressibus 95
 
errore traxit devio.
 
haec lux serenum conferat
 
purosque nos praestet sibi;
 
nihil loquamur subdolum,
 
volvamus obscurum nihil. 100
← Önceki Şiir 2 · 5 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme