Thesauros Literature christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 4

 
barbarus tortor latus omne carpsit,
 
sanguis inpensus, lacerata membra,
 
pectus abscisa patuit papilla
 
corde sub ipso.
 
iam minus mortis pretium peractae est, 125
 
quae venenatos abolens dolores
 
concitam membris tribuit quietem
 
fine soporo.
 
cruda te longum tenuit cicatrix
 
et diu venis dolor haesit ardens, 130
 
dum putrescentes tenuat medullas
 
tabidus umor.
 
invidus quamvis obitum supremum
 
persecutoris gladius negarit,
 
plena te, martyr, tamen ut peremptam, 135
 
poena coronat,
 
vidimus partem iecoris revulsam
 
ungulis longe iacuisse pressis:
 
mors habet pallens aliquid tuorum
 
te quoque viva. 140
← Önceki Şiir 4 · 7 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme