Thesauros Literature christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
postquam cadaver sanguine egesto rigens
 
conpage ab illa flamines retraxerint
 
procedit inde pontifex visu horridus,
 
ostentat udum verticem, barbam gravem,
 
vittas madentes atque amictus ebrios. 1045
 
hunc inquinatum talibus contagiis,
 
tabo recentis sordidum piaculi,
 
omnes salutant atque adorant eminus,
 
vilis quod illum sanguis et bos mortuus
 
foedis latentem sub cavernis laverint. 1050
 
addamus illam, vis, hecatomben tuam,
 
centena ferro cum cadunt animalia,
 
variaque abundans caede restagnat cruor,
 
vix ut cruentis augures natatibus
 
possint meare per profundum sanguinis? 1055
 
sed quid macellum pingue pulvinarium,
 
quid maximorum lancinatores gregum
 
eviscerata carne crudos criminor?
 
sunt sacra quando vosmet ipsi exciditis,
 
votivus et cum membra detruncat dolor. 1060
← Önceki Şiir 10 · 53 / 57 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme