Thesauros Literature christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
‘o non virile robur, o molles manus!
 
unam labantis dissipare tam diu
 
vos non potesse fabricam corpusculi!
 
vix iam cohaeret, nec tamen penitus cadit,
 
vincens lacertos dexterarum inertium. 805
 
citius cadaver dentibus carpunt canes,
 
longeque morsus vulturum efficacior
 
ad devorandas carnis offas mortuae,
 
languetis inbelli fame ac fatiscitis,
 
gula est ferina, sed socors edacitas.’ 810
 
exarsit istis turbida ira iudicis
 
seque in supremam concitat sententiam:
 
‘si te morarum paenitet, finem citum
 
subeas licebit: ignibus vorabere
 
damnatus et favilla iam tenuis fies.’ 815
 
abiens at ille, cum foro abriperent virum
 
truces ministri, pone respectans ait:
 
‘appello ab ista, perfide, ad Christum meum
 
crudelitate, non metu mortis tremens,
 
sed ut probetur esse nil quod iudicas.’ 820
← Önceki Şiir 10 · 41 / 57 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme