Thesauros Literature christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
quis hunc rigorem pectori iniecit stupor?
 
mens obstinata est, corpus omne obcalluit,
 
tantus novelli dogmatis regnat furor:
 
hic nempe vester Christus haud olim fuit,
 
quem tu fateris ipse suffixum cruci.’ 585
 
haec illa crux est omnium nostrum salus,
 
Romanus inquit: ‘hominis haec redemptio est.
 
scio incapacem te sacramenti, inpie,
 
non posse caecis sensibus mysterium
 
haurire nostrum: nil diurnum nox capit. 590
 
tamen in tenebris proferam claram facem,
 
sanus videbit, lippus oculos obteget.
 
' removete lumen,' dicet insanabilis;
 
' iniuriosa est nil videnti claritas.'
 
audi, profane, quod gravatus oderis. 595
 
regem perennem rex perennis protulit
 
in se manentem nec minorem tempore,
 
quia tempus illum non tenet; nam fons retro
 
exordiorum est et dierum et temporum,
 
ex Patre Christus: hoc Pater, quod Filius. 600
← Önceki Şiir 10 · 30 / 57 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme