Thesauros Literature christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
o fas priorum! moris o prisci status!
 
inventa regum pro salute publica
 
Pompiliorum nostra carpunt saecula,
 
quis hos sophistas error invexit novus,
 
qui non colendos esse divos disputent? 405
 
nunc dogma nobis Christianum nascitur
 
post evolutos mille demum consules
 
ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.
 
quidquid novellum surgit, olim non fuit.
 
vis summa rerum nosse? Pyrrham consule. 410
 
ubi iste vester tunc erat summus Deus,
 
divum favore cum puer Mavortius
 
fundaret arcem septicollem Romulus?
 
quod Roma pollet auspicato condita,
 
Iovi Statori debet et dis ceteris. 415
 
hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum:
 
placanda nobis pro triumphis principis
 
delubra, faustus ut secundet gloriam
 
procinctus, utque subiugatis hostibus
 
ductor quietum frenet orbem legibus. 420
← Önceki Şiir 10 · 21 / 57 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme