Thesauros Literature christian-poetry Peristephanon Liber

Peristephanon Liber

Peristephanon Liber Prudentius b. 348

Şiir 10

 
vis una Patris, vis et una est Filii
 
unusque, ab uno lumine splendor satus
 
pleno refulsit claritatis numine.
 
natura simplex pollet unius Dei,
 
et quidquid usquam est una virtus condidit, 325
 
caelum solumque, vim marini gurgitis,
 
globos dierum noctiumque praesides,
 
ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,
 
septemtriones, Hesperos, aestus, nives,
 
fontes, pruinas et metalla et flumina, 330
 
praerupta, plana, montium convallia,
 
feras, volucres, reptiles, natatiles,
 
iumenta, pecua, subiugales, beluas,
 
flores, frutecta, germina, herbas, arbores,
 
quae sunt odori, quaeque vernant esui. 335
 
haec non labore et arte molitus Deus
 
sed iussione, quam potestas protulit,
 
mandavit esse; facta sunt quae non erant,
 
Verbo creavit omniformem machinam;
 
virtus paterna semper in verbo fuit. 340
← Önceki Şiir 10 · 17 / 57 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme