Thesauros Literature biography Antoninus Pius

Antoninus Pius

Antoninus Pius Scriptores historiae Augustae
13 Fuit statura elevata decorus, sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires, fuit voce rauca et sonora cum iucundidate. A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem clementiam ingenium sanctimoniam laudarent. decreti etiam sunt omnes honores qui optimis principibus ante delati sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus sine civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem caerimoniasque semper obtinuit. signum Novak (so Peter 1); signatum P; signum tum Peter with Petschenig. line omitted in P.
← Previous 13 / 13

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme