Thesauros Literature biography De vita Hadriani

De vita Hadriani

De vita Hadriani Scriptores historiae Augustae
27 In mortuum eum a multis multa sunt dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset divus, nisi Antoninus rogasset. templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum. est P.
← Previous 27 / 27

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme