8.2
auctor et tr.tribunis pl.plebis fuit aedilem sordidum repetundarum accusandi iudicesque in eum a senatu petendi. magistratibus quoque urbicis prouinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque modestiores umquam neque iustiores extiterint; e quibus plerosque post illum reos omnium criminum uidimus.
8.3
suscepta correctione morum licentiam theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit; scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminae notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia; quaestorium uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu; probrosis feminis lecticae usum ademit iusque capiendi legata hereditatesque; equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo; quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condemnauit; incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capitali supplicio, posteriora more ueteri.
8.4
nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit.