18.2
commendari se uerecundia oris adeo sentiebat, ut apud senatum sic quondam iactauerit: 'usque adhoc certe et animum meum probastis et uultum.' caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco uel iurgio obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec etiam, simul illum seque consolans, inseruerit:
18.2
'οὐχ ὁράᾳς, οἷοσ κἀγὼ καλόσ τε μέγασ τε; eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem. scias nec gratius quicquam decore nec breuius.'
19.1
laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio tenebatur. centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cornua efficeret. nonnumquam in pueri procul stantis praebentisque pro scopulo dispansam dexterae manus palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per interualla digitorum innocue euaderent.