Thesauros Literature biography Divus Titus

Divus Titus

Divus Titus Suetonius
7.2 Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi. Berenicen statim ab urbe dimisit inuitus inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare omnino in publico coetu supersedit.
7.3 Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si quis umquam; ac ne concessas quidem ac solitas conlationes recepit. et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta celebriter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.
8.1 Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter rata non haberent, quam si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme