Thesauros Literature biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
5.6 Apud Iudaeam Carmeli dei oraculum consulentem ita confirmauere sortes, ut quidquid cogitaret uolueretque animo quamlibet magnum, id esse prouenturum pollicerentur; et unus ex nobilibus captiuis Iosephus, cum coiceretur in uincula, constantissime asseuerauit fore ut ab eodem breui solueretur, uerum iam imperatore.
5.7 nuntiabantur et ex urbe praesagia: Neronem diebus ultimis monitum per quietem, ut tensam Iouis Optimi Maximi e sacrario in domum Vespasiani et inde in circum deduceret; ac non multo post comitia secundi consulatus ineunte Galba statuam Diui Iuli ad Orientem sponte conuersam, acieque Betriacensi, prius quam committeretur, duas aquilas in conspectu omnium conflixisse uictaque altera superuenisse tertiam ab solis exortu ac uictricem abegisse.
6.1 nec tamen quicquam ante temptauit, promptissimis atque etiam instantibus suis, quam sollicitatus quorundam et ignotorum et absentium fortuito fauore.
6.2 Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia missa auxilio Othoni, postquam ingressis iter nuntiatum est uictum eum ac uim uitae suae attulisse, nihilo setius Aquileiam usque perseuerauerunt, quasi rumori minus crederent. ibi per occasionem ac licentiam omni rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi reuersis reddenda ratio ac subeunda poena esset, consilium inierunt eligendi creandique imperatoris; neque enim deteriores esse aut Hispaniensi exercitu qui Galbam, aut praetoriano qui Othonem, aut Germaniciano qui Vitellium fecissent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme