Thesauros Literature biography Divus Vespasianus

Divus Vespasianus

Divus Vespasianus Suetonius
2.3 Tribunatum militum in Thracia meruit; quaestor Cretam et Cyrenas prouinciam sorte cepit; aedilitatis ac mox praeturae candidatus, illam non sine repulsa sextoque uix adeptus est loco, hanc prima statim petitione et in primis. praetor infensum senatui Gaium ne quo non genere demereretur, ludos extraordinarios pro uictoria eius Germanica depoposcit poenaeque coniuratorum addendum censuit, ut insepulti proicerentur. egit et gratias ei apud amplissimum ordinem, quod se honore cenae dignatus esset.
3.1 Inter haec Flauiam Domitillam duxit uxorem, Statili Capellae equitis R. Sabratensis ex Africa delicatam olim Latinaeque condicionis, sed mox ingenuam et ciuem Rom. reciperatorio iudicio pronuntiatam, patre asserente Flauio Liberale Ferenti genito nec quicquam amplius quam quaestorio scriba. ex hac liberos tulit Titum et Domitianum et Domitillam. uxori ac filiae superstes fuit atque utramque adhuc priuatus amisit. post uxoris excessum Caenidem, Antoniae libertam et a manu, dilectam quondam sibi reuocauit in contubernium habuitque etiam imperator paene iustae uxoris loco.
4.1 Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in Germaniam missus est; inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. duas ualidissimas gentes superque uiginti oppida et insulam Vectem Britanniae proximam in dicionem redegit partim Auli Plauti legati consularis partim Claudii ipsius ductu.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme